Chapter Text
a. d. V Non. Gel.
IVÆ CCI
de monte modo regressa in duos incidi personatos. aspere me rogaverunt de rebus quas Barbati mihi dixerant – me Draconigenam esse negantes omnino redarguere haud poteram, sed nihilominus magica iam paraverant meque incendere conabantur.
pudorem sentio quod Ivarsedis populum in periculum sic adduxi, sed tamen sine oppidi custodibus nescio vixerim necne. uno enim oppugnatore gladio pertuso, alterum quaerebam vulneris vix recta, quem me confecturum expectabam – sed iam occisus erat.
dicendum est me nuper non tam bene me habere in pugnis. per montem ascendens lupis albis incessebar, qui tenacitatem decuplam habere fratrum alicubi in Caelora videbantur. de lupis monita sum, sed trollum non exspectabam. illic non dubito nisi volumen illud paralysis habuissem me perituram fuisse. iter retrorsum saltem minus memorabile fuit.
viribus tamen receptis, corpora personatorum inspexi invenique litteras. eos Corvina venisse lectum est, atque hominem nomine Miraak me mortuam velle. haec secunda quidem erat charta duobus diebus lecta quae necem meam poposcit.
qui me aggressus erat Ivarsedem iter facientem a Fraternitate Atra missus est. re vera is nullo modo tam periculosus fuit quam personati. dubito autem hunc Miraak sicarium misisse, quod significat plures sane quam unum vitam meam velle finire. fortasse propter negotium istud Rubecustodianum me petit Fraternitas.
nunc cauponem memini mihi dixisse puerum Ventiguberni Fraternitati Atrae implicatum esse. personati forte in Caeloram Corvina advenerant Ventigubernum. fors sit an illa in urbe explicationes inveniam.
personatos in tumulo Ivarsedis reposui – melius quam corpora in via relinquere. cras Ventigubernum proficiscar. Barbati Cornu suum exspectent; sunt qui me interficere conantur.
