Chapter Text
EX HONORE MEO IMMORTALEM FIDEM IVRO IN IMPERATOREM
a. d. XI Kal. Gel.
IVÆ CCI
M. Tullius Praetor Ser. Licinio Laevo Praetori s. d.
memoria sequetur rerum quae Haelgenae ante diem sextum decimum Kalendas Focarias ceciderunt. de die illo missae, acceptae, nec creditae sunt litterae. sed haec mea recordatio est.
Iarlo Ulfricio nec paucis rebellibus captis, Haelgenam profecti eramus. nobis advenientibus obviam legata Thalmorana iit quae captos rebelles haereticosque suam sub iurisdictionem subesse contendebat. dicebat nobis non licere eos ad supplicium dare, sed si vires ullae legales fuissent illi, monstrasset tantum. pompa processit igitur Meribus spectantibus.
Iarli Ventiguberni crimina ipsi recitata sunt. ad securim uno captivo misso, necdum duce, sonum inexplicabilem de monte audiimus qui sicut bestiae fuit sed simul ut ferri contra ferrum. eo ipso tempore, umbra ingens in oppidum descendit. antequam gladios stringere potuimus, umbra se in turri posuit. plasma instar domus erat, nec dubitabamus id esse draconem.
hic necesse est verum scribere: nos semper sciisse dracones exstitisse, neque umquam certe eos afuisse. nunc enim vera asperiora sunt; dracones in Tamrielem redierunt, neque est quod in Caelora maneant.
draco cui obviam facti sumus tempestatem secum attulit—nec tempestatem fulminis, sed ignis cautiumque. solus locus tutus in oppido arx erat, in quam oppidanos ducebamus. interim sagittarii magique draconem occidere frustra conabantur; frustra vere nam nihil bestiam laedere poterat.
mox omnes aut in arce aut mortui erant. draco enim vel usserat vel rapuerat nostrum qui non erant tecti. Haelgena oppidum, ut iam in Urbe scitur, deletum est. e captivis vivis, qui nos tentaverunt interfecti, qui fugerunt elapsi sunt. Ulfricium ipsum nemo viderat postquam primum apparuit draco. Thalmores, ut credo, e clade omnino evaserunt.
ex arce tandem emersi draconem videre nequibamus. quod sperabamus sane, opperti donec non iam eum poteramus audire, sed tunc quo volavisset nesciebamus. adhuc nescimus ubi sit, utrum sint plures, neu quot.
haec verba satis premere non possum. nihil de his draconibus scimus praeter magnitudinem vastationis eorum. haec res non est provincialis. totum Imperium est in periculo. mecum militavisti in Bello, Servi—ut ego, ignem caedemque vidisti. mihi crede, ille draco plus damni fecit quam acies magorum.
scio quare huc missus sim, imperataque scio, sed hoc maius est. cuncto Imperio est agendum. Imperator ipse certior de periculo faciendus est. si adhuc fortasse aliquid scientiae antiquae de draconibus potest inveniri. responsum tuum expecto—interea Divini nos conservent.
VIVAT IMPERATOR VIVAT IMPERIVM
